OBSERVANTES Clerici

OBSERVANTES Clerici
OBSERVANTES Clerici
qui in Ecclesiis deserviunt, in concilio Aurelian. III. can. 5. et IV. can. 26. Est enim Observare, apud recentioris aevi Scriptores, munia consueta exsequi: unde Clerici ac Presbyteri observare dicuntur, Concilio Andegav. Can. 10. Epaonensi can. 5. et aurelianensi IV. can. 7. quoties in Ecclesiis officio suô defunguntur, apud Car. du Fresne Glossar. Laur. Vallae l. 4. Elegant. c. 3. Observare idem est, quod custodire aliquid oculô animôque, in modum speculatoris, ne nos silentiô taciteque praetereat. l. Observare ff. de Offic. Prael. est advertere diligenter etc. Spiegel. Apud veteres Romanos rituale fuit verbum, significans cautam illam circum spectionem, quam in Sacris adhibere conveniens est. Arnob. adv. Gentes l. 1. Sine ulla aliqua Observatione sollicita sacrorum. Infra, sine ullius ritus observatione. Et l. 9. Sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus: quae multâ arte componitis et religiosâ observatione curatis. Iul. Firmicus Mathes. l. 8. c. 6. ad aram metuendae religionis observationibus immolari. Alii. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium p. 42. Vide quoque Macros in Hierolexico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”